- CURATIONES per Somnia
- CURATIONES per Somniainter notas divinitatis olim habitae. Hinc Dii illi πάρεδροι, novitii et ascriptitii, qui beneficiô Principis alicuius, aut propriae virtutis meritis, Nummis dignitatem erant adepti; ut aliquâ divinitatis auctoritate censerentur, somniis et oraculis responsa dare et curationes facere dicebantur: quod in Aesculapio, Amphiarao, Trophonio, Aliis, stulta credidit antiquitas. Idem de Antinoo finxerunt, qui Hadriano, et iam olim de Hephaestione, qui Alexandro M. adulabatur. De quo postremo insignis est locus Luciani, Υ῾πολαμβάνοντες δὲ οἱ κόλακες τὴν μειρακιώδη ταύτην τȏυ Α᾿λεξάνδρου ἐπιθυμίαν, προςεξέκαιον ἐυθὺς καὶ ἀνεζωπύρουν ὀνείρατα διηγούμενοι, τȏυ Η῾φαιςτίωνος ἐπιφανείας τινἀς καὶ ἰάματα προσάπτοντες αὐτῷ καὶ μαντείας ἐπιφημίζοντες, καὶ τέλος ἔθυον παρέδρῳ καὶ ἀλεξικάκῳ θεῷ. Ubi tres divinitatis notae recensentur, ὀνείρατα, somnia; ἰάματα, curationes et μαντείαι, oracula, quibus etiam ἐπιφάνειαι, apparitiones adscribi possunt. Sed Curationes, per somnia plerumque praescriptae, ut in Aesculapii Fanis et Templis, uti videre est infra, ubi de Melotis, quibus eum consulturi incubabant. Ε᾿πιφάνειαι quoque frequentes in somnis; quum Divus apparere visus per somnium haec aut illa praecipiebat, ad sanitatem tuendam, aut ex morbo recuperandam. Cuiusmodi remedia συνταγαὶ dicta sunt. Atque hinc illud in antiquis monumentis adeo frequens, SOMNIO MONITUS. Quales Divi proin ἀλεξἰκακοι praecipue habiti etc. De quibus vide plura apud Salmas. ad Solin . p. 351. et Not. ad Spartian. in Hadriano Caes. nec non infra in voce Somnialis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.